Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum
aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos
in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante
diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,1 quod Zenoni placuerit quodque eius auditori2 Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset,
sed si ita esset, tum3 fueritne consentaneum, ut totum4
hoc beate vivere in una virtute poneret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.